What I Did Tonight.
May. 6th, 2005 12:36 amI memorized this (Book 4, Chapter 4 of Bede's Ecclesiastical History of England):
Interea Colmanus, qui de Scottia erat episcopus, relinquens Britanniam, tulit secum omnes, quos in Lindesfarnensium insula congregaverat Scottos; sed et de gentes Anglorum viros circiter XXX, qui utrique monachicae conversationis erant studiis imbuti. Et relictis in ecclesia sua fratribus aliquot, primo venit ad insulam Hii, unde erat ad praedicandum verbum Anglorum genti destinatus. Deinde secessit ad insulam quandam parvam, quae ad occidentalem plagam ab Hibernia procul secreta, sermone Scottico Inisboufinde, id est insula vitulae albae, nuncupatur. In hanc ergo perveniens, construxit monasterium, et monachos inibi, quos de utraque natione collectos adduxerat, collocavit. Qui cum invicem concordare non possent, eo quod Scotti tempore aestatis, quo fruges erant colligendae, relicto monasterio per nota sibi loca dispersi vagarentur, at vero hieme succedente redirent, et his, quae Angli praeparaverant communiter uti desiderarent; quaesivit Colmanus huic dissensioni remedium, et circviens omnia prope vel longe, invenit locum in Hibernia insula aptum monasterio construendo, qui lingua Scottorum Mageo, nominatur; emitque partem eius non grandem, ad constituendum ibi monasterium, a comite, ad cuius possessionem pertinebat; ea condicione addita, ut pro ipso etiam, qui eis locum commodaret, consistentes ibi monachi Domino preces offerrent.
Hah! I did it! And with only two bitty mistakes! Yay me! Many thanks, of course, go to my lovely assistant who pooped out with some seriously bloodshot eyes after about three hours. Thank you, sweetie.
Send good thoughts to me tomorrow at 4!